monumenta.ch > Seneca > 23
Seneca, de Beneficiis, 6, XXII. <<< >>> XXIV.
Seneca, de Beneficiis, 6, XXIII.
1 Adiice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in legem aeterna voluntas est: statuerunt, quae non mutarent. Itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint: quia quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt: nec unquam primi consilii deos paenitet. Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet: sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare, et sic ire decretum est. In prima autem illa constitutione, quum universa disponerent, etiam nostra viderunt, rationemque hominis habuerunt. Itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere, et explicare opus suum, quia pars operis sumus et nos.2 Debemus ergo et soli, et lunae, et ceteris coelestibus beneficium, quia etiamsi potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant. Adiice, quod ex destinato iuvant; ideoque obligati sumus, qui non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec quae accipimus, accepturos scierunt: et quanquam maius illis propositum sit, maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia; tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est, et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam.3 Debemus parentibus nostris pietatem; et multi non ut gignerent, coierunt. Dii non possunt videri nescisse quid effecturi essent, quum omnibus alimenta protinus, et auxilia providerunt: nec eos per negligentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitavit enim nos ante natura, quam fecit: nec tam leve opus sumus, ut illi potuerimus excidere. Vide quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii conditio sit! vide in quantum corporibus vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed omnem in partem sui misit! vide animi quantum audeant, quemadmodum soli aut noverint deos, aut quaerant, et mente in altum data divina comitentur! Scias, non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. Inter maxima rerum suarum, natura nihil habet quo magis glorietur, aut certe cui glorietur. Quantus iste furor est, controversiam diis muneris sui facere! Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat ab his accepisse se a quibus quum maxime accipit: qui et semper daturi sunt, et nunquam recepturi? Quanta autem perversitas, ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam, seriemque beneficiorum, argumentum vocare necessario dantis! Nolo! sibi habeat! quis illum rogat? et omnes alias impudentis animi voces his adstrue: non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te, etiam dum, negas, pervenit; cuiusque beneficiorum vel hoc maximum, quod etiam querenti daturus est.
Seneca HOME
bav1547.191
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik