monumenta.ch > Seneca > 12 > 11 > 10 > 18 > 21 > 14 > 11 > 20 > 38 > 23 > 27 > 16 > 28 > 22
Seneca, de Beneficiis, 6, XXI. <<<     >>> XXIII.

Seneca, de Beneficiis, 6, XXII.

1 "Agedum, inquit, si possunt, resistant"! Hoc dicis: Omnia ista ingentibus intervallis diducta, et in custodiam universi disposita, stationes suas deserant, subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae, in tot saecula promissas vices, in medio itinere destituat, et quae nunc eunt alternis redeuntque opportunis libramentis, mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur, atque eant in unum omnia! Ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat! Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt tibi etiam invito, euntque ista tua causa: etiamsi maior illis alia, ac prior causa est.
Seneca HOME

bav1547.190

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik