monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20
Seneca, de Beneficiis, 6, XIX. <<<     >>> XXI.

Seneca, de Beneficiis, 6, XX.

1 Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem, nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus, aut reus: ad exsolvendum tamen hoc portionem meam dabo. Sic istius muneris quod universis datur, debitorem me nego: quia mihi dedit quidem, sed non propter me: et mihi quidem, sed nesciens an mihi daret: nihilomiuus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circuitu longo pervenit. Propter me factum debet esse, quod me obliget. "Isto, inquit, modo, nec lunae nec soli quidquam debes: non enim propter te moventur". Sed quum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur: universorum enim pars sum. Adiice nunc, quod nostra et horum conditio dissimilis est. Nam qui mihi prodest, ut per me prosit et sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit. Sol autem et luna etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi; quid enim nos illis conferre possumus?
Seneca HOME

bav1547.188

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik