monumenta.ch > Seneca > 42 > 19
Seneca, de Beneficiis, 6, XVIII. <<< >>> XX.
Seneca, de Beneficiis, 6, XIX.
1 "Negas, inquit, ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit"? Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat; facit enim sua causa, aut utique non mea. Ad summam, ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare: sed aut reipublicae, aut viciniae, aut ambitioni suae praestat, et pro hoc aliud quoddam commodum exspectat, quam quod a singulis recepturus est. "Quid ergo, inquit, si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt"? Quidni debeant? debebunt autem non tanquam proprium beneficium, sed tanquam publici partem. "Nullam, inquit, habuit cogitationem mei. Illo tempore, quo universis proderat, noluit mihi proprie civitatem dare, nec in me direxit animum. Ita quare ei debeam qui me sibi non substituit, quum facturus esset quod fecit"? Primum, quum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitavit prodesse; eram enim Gallus: et me, etiam si non mea, publica tamen nota comprebendit. Deinde ego quoque illi non tanquam proprium debebo, sed commune: unus e populo, non tanquam pro me solvam, sed tanquam pro patria conferam.
Seneca HOME
bav1547.187
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik