monumenta.ch > Seneca > 17
Seneca, de Beneficiis, 6, XVI. <<< >>> XVIII.
Seneca, de Beneficiis, 6, XVII.
1 Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis opera illorum enixior visa est: et gubernatori, et opifici vilissimae mercis, et in diem se locanti corollarium adspersimus. In optimis vero artibus quae vitam aut conservant, aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere quam pepigit, ingratus est. Adiice, quod talium studiorum traditio miscet amicos; hoc quam factum est, tam medico quam praeceptori pretium operae solvitur, animi debetur.
Seneca HOME
bav1547.186
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik