monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5 > 3 > 4 > 14 > 2 > 15
Seneca, de Beneficiis, 6, XIV. <<<     >>> XVI.

Seneca, de Beneficiis, 6, XV.

1 "Isto modo, inquit, ne medico quidquam debere te, nisi mercedulam, dices: nec praeceptori, quia aliquid numeraveris: atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est". Adversus hoc respondetur, quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac valetudinem bonam: a bonarum artium praeceptore studia liberalia, et animi cultum. Itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant, mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.2 Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius quomodo istud refelli possit, ostendero. "Quaedam, inquit, pluris sunt quam vaenierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis, quamvis empta sint, debes". Primum, quid interest quanti sint, quum de pretio inter ementem et vendentem convenerit? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. "Pluris est, inquit, quam vaeniit. Sed pluris vaenire non potuit; pretium autem cuiusque rei pro tempore est". Quum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris vaenire non possunt; praeterea nihil venditori debet, qui bene emit. Deinde etiam si pluris ista sont, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usa effectuve, sed ex consuetudine et annona aestimetur. Quod tu pretium ponis traiicienti maria, et per medios fluctus, quum e terrae conspectu recessit certam secanti viam, et prospicienti futuras tempestates, et, securis omnibus, iubenti subito vela stringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare? huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit. Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum, aut ignem? Scio tamen quanti ista consecuturus diversorium subeam. Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit! et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit! certo tamen et levi pretio fultura conducitur. Murus nos ab hostibus tutos, et a subitis latronum incursionibus praestat: notum est tamen, illas turres, pro securitate publica propugnacula habituras, excitaturus faber quid in diem mereat.
Seneca HOME

bav1547.183

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik