monumenta.ch > Seneca > 12
Seneca, de Beneficiis, 6, XI. <<<     >>> XIII.

Seneca, de Beneficiis, 6, XII.

1 Intelligo iam quid velis quaerere: non opus est te dicere: vultus tuus loquitur. "Si quis sua causa nobis profuit, eine, inquis, debetur aliquid? hoc enim saepe te conquerere audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant". Dicam, mi Liberalis: sed prius hanc quaestiunculam dividam, et rem aequam ab iniqua separabo. Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa, an nostra, an sua et nostra. Ille qui totus ad se spectat, et nobis prodest, quia aliter sibi prodesse non potest, eo loco mihi est, quo qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco, quo qui captivos suos, ut commodius vaeneant, pascit, et opimos boves saginat ac defricat; quo lanista, qui familiam suam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.
Seneca HOME

bav1547.181