monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5 > 3 > 4 > 14 > 2 > 15 > 20 > 3 > 29 > 15 > 11
Seneca, de Beneficiis, 6, X. <<< >>> XII.
Seneca, de Beneficiis, 6, XI.
1 Cleanthes exemplo eiusmodi utitur: "Ad quaerendum, inquit, et arcessendum ex Academia Platonem, duos pueros misi; alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit, et domum non minus lassus quam irritus rediit: alter apud proximum circutatorem resedit, et dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est fecit: hunc feliciter inertem castigabimus".2 Voluntas est, quae apud nos ponit officium , cuius vide quae conditio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit: parum est profuisse, nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse, nec donasse; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo: quod consummat et res, et animus. Quemadmodum ei qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo: ita ei qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero, sed non obligatus. Et volam illi aliquid praestare: nam et ille voluit mihi; ceterum si benigniore fortuna usus praestitero, beneficium dedero, non gratiam retulero. Ille mihi gratiam debebit referre: hinc initium fiet: a me numeratur.
Seneca HOME
bav1547.180
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik