monumenta.ch > Seneca > 9
Seneca, de Beneficiis, 6, VIII. <<< >>> X.
Seneca, de Beneficiis, 6, IX.
1 Nempe ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus, aut respersus, aut quo nollet, impulsus est? Atqui quid est aliud, quod.illum querelae eximat, quum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret? Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit! quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit: ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt. Nec his tamen beneficium debemus: quoniam extra sensum officii casus est: nec inimico cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet. Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud agnoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit; nihil illi debeo: profuit quum vellet nocere; imitabor ipsum.
Seneca HOME
bav1547.179
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik