monumenta.ch > Seneca > 32 > 8
Seneca, de Beneficiis, 6, VII. <<<     >>> IX.

Seneca, de Beneficiis, 6, VIII.

1 Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quo modo multos fortuita sanant, nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit: quo modo quorumdam flagellis quartana discussa est, et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit: nec ideo quidquam horum, etiamsi saluti fuit, salutare est: sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius. An existimas me debere ei quidquam, cuius manus, quum me peteret, percussit hostem meum; qui nocuisset, nisi errasset? Saepe hostis dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem, et reum velut factione circumventum miserabilem reddidit. Quosdam ipsa quae premebat, potentia eripuit: et iudices quem damnaturi erant causa, damnare gratia noluerunt. Non tamen hi reo beneficium dederunt, quamvis profuerint: quia telum quo missum sit, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus, sed animus. Adversarius meus dum contraria dicit, et iudicem superbia offendit, et in unum testem de me rem demittit, causam meam erexit. Non quaero an pro me erraverit, contra me voluit.
Seneca HOME

bav1547.178

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik