monumenta.ch > Seneca > 6
Seneca, de Beneficiis, 6, V. <<< >>> VII.
Seneca, de Beneficiis, 6, VI.
1 Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla, certis legibus continentur, quas necesse est sequi: lex legi non miscetur. Utraque sua via it: depositum habet actionem propriam, tam mehercule quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est: me arbitro utitur; licet me comparare inter se quantum profuerit mihi quisque, aut quantum nocuerit: tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi, an debeam. In illis nihil est nostrae potestatis: eundum est, qua ducimur. In beneficio tota potestas mea est: ego itaque iudico illa; non separo, nec diduco, sed iniurias ac beneficia ad eumdem iudicem mitto. Alioquin iubes me eodem tempore amare et odisse, queri et gratias agere: quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae, videbo an etiam ultro mihi debeatur. Quo modo si quis scriptis nostris, alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit: sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.
Seneca HOME
bav1547.176
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik