monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5
Seneca, de Beneficiis, 6, IV. <<<     >>> VI.

Seneca, de Beneficiis, 6, V.

1 Dedisti beneficium: iniuriam postea fecisti: et benefcio gratia debetur, et iniuriae ultio. Nec ego illi gratiam debeo, nec ille mihi poenam: alter ab altero absolvitur. Quum dicimus: Beneficium illi reddidi, non hoc dicimus, illud nos quod acceperamus reddidisse: sed aliud pro illo. Reddere enim est, rem pro re dare. Quidni? quum omnis solutio non idem reddat, sed tantumdem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeravimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit.2 Videris mihi dicere: Perdis operam. Quorsum enim pertinet scire me, an maneat quod non debetur? Iurisconsultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usucapi posse, sed ea quae in hereditate sunt: tanquam quidquam aliud sit hereditas, quam ea quae in hereditate sunt. lllud mihi potius distingue, quod potest ad rem pertinere, quum idem homo beneficium mihi dedit, et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam, et me ab illo nihilominus vindicare, ac veluti duobus nominibus separatim respondere: an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim video in hoc foro fieri; quid in vestra schola iuris sit, vos sciatis. Separantur actiones, et de eo quod agimus, de eodem nobiscum agitur. Non confunditur formula, si qui apud me pecuniam deposuerit, idem mihi postea furtum fecerit, et ego cum illo furti agam, et ille mecum depositi.
Seneca HOME

bav1547.175

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik