monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4
Seneca, de Beneficiis, 6, III. <<< >>> V.
Seneca, de Beneficiis, 6, IV.
1 "Fateris, inquit, nos aliquando beneficium non debere ei a quo accepimus: ergo ereptum est". Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus: non quia ablatum, sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit: sed uxorem meam per vim stupro violavit. Non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito: et si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia exstinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria: ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid? non tam duri quidam, et scelerati patres sunt, ut illos aversari et tam eiurare ius fasque sit? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant? minime: sed impietas sequentium temporum, commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia: et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam; tanquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit: pensatum est creditum damno: nec reddidi illi, nec tamen debeo. Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter: eo loco me posuit, ut perinde liber adversus eum essem, quasi non accepissem; vim beneficiis suis attutit. Colonum suum non tenet, quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta: non quia recepit quod pepigerat, sed quia ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit.2 Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet qui dicat: Pecuniam credidisti; quid ergo? pecus abegisti, servum eius occidisti, agellum, quem non emeras, possides: aestimatione facta, debitor discede, qui creditor veneras. Inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur. Saepe, inquam, beneficium manet, nec debetur, si secuta est dantem poenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si quum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare: si sua causa, aut certe non mea dedit: si non desiit insultare, gloriari, et ubique iactare, et acerbum munus suum facere. Manet itaque beneficium, quamvis non debeatur: sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur; debentur, sed non exiguntur.
Seneca HOME
bav1547.173
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik