monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5 > 4 > 3
Seneca, de Beneficiis, 6, II. <<<     >>> IV.

Seneca, de Beneficiis, 6, III.

1 Egregie mihi videtur M- Antonius apud Rabirium poetam, quum fortunam suam transeuntem alio videat, et sibi nihil relictum, praeter ius mortis, id quoque si cito occupaverit, exclamare: "Hoc habeo, quodcumque dedi"! 0 quantum habere potuit, si voluisset! Hae sunt divitiae certae, in quacumque sortis humanae levitate uno loco permansurae: quae quo maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista quae vos tumidos, et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis; propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes, ignari quantum telorum in adversos fortuna comparet; propter quae, ruptis toties affinitatis, amicitiae, collegii foederibus, inter contendentes duos terrarum orbis elisus est; non sunt vestra: in depositi causa sunt, iam iamque ad alium dominum spectantia; aut hostis ista, aut hostilis animi successor invadet. Quaeris quomodo illa tua facias? dono dando. Consule ergo rebus tuis, et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para, honestiores illas non solum, sed tutiores facturus; illud quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quamdiu possides, sub nomine sordido iacet; domus est, servus est, nummi sunt: quum donasti, beneficium est.
Seneca HOME

bav1547.172

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik