monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5 > 3 > 4 > 14 > 2
Seneca, de Beneficiis, 6, I. <<<     >>> III.

Seneca, de Beneficiis, 6, II.

1 An beneficium eripi possit, quaesitum est. Quidam negant posse; non enim res est, sed actio: quo modo aliud est munus, aliud ipsa donatio; aliud qui navigat, aliud navigatio: et quamvis aeger non sit sine morbo, non tamen idem est aeger et morbus. Ita aliud est beneficium ipsum, aliud, quod ad unumquemque nostrum beneficio pervenit. Illud incorporale est, irritum non fit: materia vero eius huc et illuc iactatur, et dominum mutat. Itaque quum eripis, ipsa rerum natura revocare quod dedit non potest. Beneficia sua interrumpit, non rescindit. Qui moritur, tamen vixit: qui amisit oculos, tamen vidit. Quae ad nos pervenerunt, ne sint, effici potest: ne fuerint, non potest; pars autem beneficii et quidem certissima est, quae fuit. Nonnunquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus, et pecunia, et mancipium, et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen: ipsum vero stabile et immotum est. Nulla vis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.
Seneca HOME

bav1547.171

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik