monumenta.ch > Seneca > 21 > 20 > 8 > 5 > 6 > 1 > 9 > 3 > 6 > 8 > 1 > 20 > 9 > 1 > 20 > 6 > 3 > 4 > 5 > 16 > 20 > 1 > 8 > 13 > 4 > 5 > 17 > 9 > 18 > 19 > 6 > 7 > 21 > 8 > 2 > 7 > 9 > 1 > 15 > 6 > 7 > 1
>>> Seneca, de Beneficiis, 6, II.

Seneca, de Beneficiis, 6, I.

1 Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur, et semper extra vitam iacent: quaedam et dum quaeruntur, oblectamento sunt, et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto, aut ad explicandum ludorum ordinem induci. His quoque, si abire protinus iusseris, nonnihil actum erit: non etiam quod discere supervacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo, prout ille suaserit mihi: alia detinebo diutius, alia expellam, et ea perire agam.
Seneca HOME

bav1547.170

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik