monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25
Seneca, de Beneficiis, 5, XXIV. <<<
Seneca, de Beneficiis, 5, XXV.
1 Quid ergo? non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat? quem fortuna ingens, exercitus disponentem, non patiebatur singulis militibus occurrere? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum, et paratum: ad quod tamen ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut necessitate facturus ero, aut illius causa, a quo repetam.2 Tiberius Caesar inter initia dicenti cuidam, "Meministi", antequam.plures notas familiaritatis veteris proferret: "Non memini, inquit, quid fuerim". Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium? optanda erat oblivio. Aversabatur omnium amicorum et aequalium notitiam, et illam solam praesentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat; inquisitorem habebat veterem amicum.3 Magis tempestive repetendum est beneficium, quam petendum. Adhibenda verborum moderatio, ut nec ingratus possit dissimulare. Tacendum et exspectandum, si inter sapientes viveremus: et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret. Deus, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus: et illos vota non exorant, sed admonent. Diis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos allegat officia, et aras religiose cultas.4 Moneri velle ac posse, secunda virtus est, et quo obsequentes facias, parere.Huc illuc frenis leviter motis flectendus est paucis animus, sui rector optimus. Proximi sunt qui admoniti in viam redeunt. His non est dux detrahendus. Opertis oculis inest acies, sed sine usu, quam lumen a diis immissum ad ministeria sua evocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex moverit. Inest interim animis voluntas bona: sed torpet, modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus, nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri puerorum discentium, patienter ferre offensationes memorise labentis. Quae, quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo, ad contextum reddenda; orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.
Seneca HOME
bav1547.168
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik