monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24
Seneca, de Beneficiis, 5, XXIII. <<<     >>> XXV.

Seneca, de Beneficiis, 5, XXIV.

1 Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos, et causa premebatur. "Meministi, inquit, imperator in Hispania talum te torsisse circa Sucronem?" Quum Caesar meminisse se dixisset: "Meministi quidem, inquit; sub quadam arbore minimum umbrae spargente, quum velles residere ferventissimo sole, et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quemdam ex commilitonibus paenulam suam substravisse". Quum dixisset Caesar: "Quidni meminerim? et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulisset. - Potes ergo, inquit, imperator, agnoscere illum hominem, aut illam galeam"? Caesar ait se non posse galeam agnoscere, hominem pulchre posse; et adiecit, puto ob hoc iratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam adduceret: "Tu utique ille non es. - Merito, inquit, Caesar, me non agnoscis; nam quum hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est, et in capite lecta ossa. Nec galeam illam si videres, agnosceres; machaera enim Hispana divisa est". Vetuit illi exhiberi negotium Cmsar, et agellos, in quibus vicinalis via, causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.
Seneca HOME

bav1547.167

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik