monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23
Seneca, de Beneficiis, 5, XXII. <<<     >>> XXIV.

Seneca, de Beneficiis, 5, XXIII.

1 Quidam ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt; eodem modo quorumdam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet; hanc pervellamus. Noli munus tuum in iniuriam vertere. Iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. "Quid si ignoro, quid desideres? quid si occupationibus districtus, et in alia vocatus, occasionem non observavi? ostende mihi quid possim, quid velis. Quare desperas, antequam tentas? Quare properas et beneficium, et amicum perdere? Unde scis, nolim, an ignorem; animus, an facultas desit mihi? experire". Admonebo ergo, non amare, non palam, sine convicio: sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.
Seneca HOME

bav1547.167