monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14 > 7 > 27 > 23 > 26 > 39 > 21 > 17 > 16 > 22
Seneca, de Beneficiis, 5, XXI. <<< >>> XXIII.
Seneca, de Beneficiis, 5, XXII.
1 Multi sunt, qui nec negare sciunt quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati, nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam, et ad officium aliud agentes educam, qui statim mihi sic respondebunt: "Ignosce, non mehercule scivi hoc te desiderare, alioquin ultro obtulissem. Rogo ne me ingratum existimes: memini quid mihi praestiteris". Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? Quemcumque potuero, peccare probibebo, multo magis amicum, et ne peccet, et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior: nec dure illi exprobrabo quae praestiti, sed quam potero mollissime, ut potestatem referendae, gratiae faciam, renovabo memoriam eius, et petam beneficium: ipse me repetere intelliget. Aliquando utar verbis durioribus, si emendari illum speravero posse; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam. Quod si admonitionis quoque suggillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus. Quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possunt, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit, et uxor maritum aberrantem ad se reduxit, et amicus languentem amici fidem erexit.
Seneca HOME
bav1547.166
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik