monumenta.ch > Seneca > 27 > 21
Seneca, de Beneficiis, 5, XX. <<< >>> XXII.
Seneca, de Beneficiis, 5, XXI.
1 "Sed lex, inquit, non permittendo exigere, vetuit". Multa legem non habent, nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae, lege omni valentior, dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex, fidem etiam inimico praestare. Quae lex ad id praestandum nos quod alicui promisimus, alligat? Querar tamen cum eo qui arcanum sermonem non continuerit; et fidem datam, nec servatam, indignabor. "Sed ex beneficio, inquit, creditum facis". Minime: non enim exigo, sed repeto; et ne repeto quidem, sed admoneo. Ne ultima quidem necessitas in hoc aget, ut ad eum veniam, cum quo diu mihi luctandum sit. Qui tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo, nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur. Quomodo foenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse, et in quorum pudorem nihil superest quod pereat: sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo, nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.
Seneca HOME
bav1547.165
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik