monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20
Seneca, de Beneficiis, 5, XIX. <<<     >>> XXI.

Seneca, de Beneficiis, 5, XX.

1 "Beneficium, inquit, vocas, quo ille offenditur, quo torquetur"? Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere ut sanes, et vinculis coercere. Non est spectandum, an doleat quis beneficio accepto, sed an gaudere debeat. Non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit, et accepit, si modo id prodest, si is qui dabat, ut prodesset dedit; nihil refert ad bonam rem malo animo quis accipiat. Agedum, hoc in contrarium verte. Odit fratrem suum, quem illi expedit habere: hunc ego occidi; non est beneficium, quamvis ille dicat esse, et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria. Video. Prodest aliqua res, et ideo beneficium est: nocet, et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit, nec noceat, dabo: et tamen beneficium est. Patrem alicuius in solitudine exanimem inveni, corpus eius sepelivi: nec ipsi profui; quid enim illius intererat quo genere dilaberetur? nec filio; quid enim per hoc commodi accessit illi? Dicam quid consecutus sit: officio solemni et necessario per me functus est. Praestiti patri eius, quod ipse praestare voluisset, nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus agnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum habeo huius officii debitorem, in publicum humanus. Dicet aliquis: Quid tantopere quaeris, cui dederis beneficium, tanquam repetiturus aliquando? Sunt qui nunquam iudicant esse repetendum, et has causas afferunt. Indignus etiam repetenti non reddet: dignus ipse per se referet. Praeterea si bono viro dedisti, exspecta, ne iniuriam illi facias appellando, tanquam non fuisset sua sponte redditurus; si malo viro dedisti, plectere. Beneficium verbo ne corruperis, creditum faciendo. Praeterea, lex quod non iussit repeti, vetuit. Vera sunt ista; quamdiu me nihil urget, quamdiu fortuna nihil cogit, petam potius beneficium quam repetam: sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam quo ire nollem, imperabo pudori meo, et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, quum bono viro beneficium do, sic do, tanquam nunquam repetiturus, nisi necesse fuerit.
Seneca HOME

bav1547.163

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik