monumenta.ch > Seneca > 19
Seneca, de Beneficiis, 5, XVIII. <<<     >>> XX.

Seneca, de Beneficiis, 5, XIX.

1 -"Dissimilia pouis exempla: quia qui agrum meum colit, agro beneficium non dat, sed mihi; et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi: ipsa enim domus sine sensu est. Debitorem me habet, quia nullum habet. Et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri vult. Idem de servo dicam; mei mancipii res est, mihi servatur: ideo ego pro illo debeo. Filius ipse benefcii capax est: itaque ille accipit; ego beneficio laetor; contingor, non obligor". - Velim tamen, tu qui debere non putas, respondeas mihi: Filii bona valetudo, felicitas, patrimonium, pertinet ad patrem? felicior futurus est, si salvum habuerit filium; infelicior, si amiserit? Quid ergo? qui et felicior fit a me, et infelicitatis maximae periculo liberatur, non accipit beneficium? - "Non, inquit; quaedam enim in alios conferuntur; sed ad nos usque permanant; ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur: sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamvis ad me illa aliquo modo venerit. Nullum beneficium est, cuius commodum non et proximos tangat, nonnunquam etiam longius positos. Non quaeritur, quo beneficium ab eo cui datum est, transferatur, sed ubi primo collocetur; a reo tibi ipso et a capite repetitio est". - Quid ergo? oro te, non dicis, Filium mihi donasti, et si hic perisset, victurus non fui? pro eius vita beneficium non debes, cuius vitam tuae praefers? Etiamnunc quum filium tuum servavi, ad genua procumbis, diis vota solvis, tanquam ipse servatus. Illae voces exeunt tibi: Nihil interest, mea an me servaveris, duos servasti: immo me magis. Quare ista dicis, si non accipis beneficium? - "Quia et si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero: quia et si filius meus in adulterio deprehensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter. Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo me offerre tibi debitorem voluntarium. At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi. Non quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium dederis; prodest enim et animal, et lapis, et herba: nec tamen beneficium dant, quod nunquam datur, nisi a volente. Tu autem non vis patri, sed filio dare: et interim ne nosti quidetn patrem. Itaque quum dixeris, Patri ergo beneficium non dedi, filium eius servando? contra oppone, Patri ergo beneficium dedi, quem non novi, quem non cogitavi? Et quid quod aliquando evenit, ut patrem oderis, filium serves: beneficium ei videberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, quum dares"?2 Sed ut, dialogorum altercatione seposita, tanquam iurisconsultus respondeam, mens spectanda est dantis. Beneficium ei dedit, cui datum voluit. Sicut si in patris honorem fecit, pater accepit heneficium: sed pater beneficio in filium collato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet et ipse praestare aliquid; non tanquam solvendi necessitatem habent, sed tanquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est. Nam illud finiri non potest: si patri do beneficium, et matri, et avo, et avunculo, et liberis, et affinibus et amicis, et servis, et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare? Sorites enim ille inexplicabilis subit: cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit, et non desinit serpere. Illud solet quaeri: Fratres duo dissident; si alterum servo, an dem beneficium ei, qui fratrem invisum non periisse moleste laturus est? Non est dubium, quin beneficium sit etiam invito prodesse; sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit.
Seneca HOME

bav1547.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik