monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17
Seneca, de Beneficiis, 5, XVI. <<< >>> XVIII.
Seneca, de Beneficiis, 5, XVII.
1 Deficiet dies enumerantem ingratos osque in ultima patriae exitia. Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa respublica quam ingrata in optimos ac devotissimos sibi fuerit, quamque non minus saepe peccaverit, quam in ipsam peccatum est. Camillum in exsilium misit, Scipionem dimisit; exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum quidquid victor Catilina fecisset. Rutilius imnocentiae pretium tulit, in Asia latere: Catoni populus romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit. Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus: omnes ergo ingrati sunt. Tantum? et cupidi omnes, et maligni omnes, et timidi omnes, illi in primis qui videntur audaces. Adiice, et ambitiosi omnes sunt, et impii omnes. Sed non est quod irascaris. Ignosce illis: omnes insaniunt. Nolo te ad incerta revocare, ut dicam, vide quam ingrata sit iuventus. Quis non patri suo supremum diem, ut innocens sit, optat? ut moderatus, exspectat? ut pius, cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet? Cui, rogo, cui litigatori defenso, tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit? lllud in confesso est; quis sine querela moritur? quis extremo die dicere audet:2 Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi?3 quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est, non esse contentum praeterito tempore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris. Cogita, non esse summum bonum in tempore: quantumcumque est, boni console. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficit ad felicitatem: quoniam mora non fit beatior vita, sed longior. Quanto satius est, gratum adversus perceptas voluptates, non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare, et in lucro ponere? Hoc me dignum iudicavit Deus! hoc satis est. Potuit plus! sed hoc quoque beneficium est. Grati simus adversus deos, grati adversus homines, grati adversus eos, qui nobis aliquid praestiterunt; grati etiam adversus eos, qui nostris praestiterunt.
Seneca HOME
bav1547.158
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik