monumenta.ch > Seneca > 15
Seneca, de Beneficiis, 5, XIV. <<<     >>> XVI.

Seneca, de Beneficiis, 5, XV.

1 Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet: in alios quaeritur verum. Vos ad speciem veri componite animum: et dum honestum dicitis, quidquid est id, quod nomine honesti iactatur, id colite.2 "Quomodo, inquit, nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt. Nam, ut dicitis, omnes stulti mali sont: qui autem habet vitium unum, habet omnia: omnes autem stulti et mali sunt; omnes ergo ingrati sunt". Quid ergo? non sont? non undique humano generi convicium fit? non publica querela est, beneficia perisse, et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur? Nec est quod hanc tantum nostram murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. Ecce nescio qui non ex philosophorum domo clamat: ex medio conventu populos gentesque damnatura vox mittitur,3 --- Non hospes ab hospite tutus,4 Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est :5 Imminet exitio vir coniugis, illa mariti.6 Hoc iam amplius est; beneficia in scelus versa sunt: et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est. Gladio ac venenis beneficia sequimur: ipsi patriae manus afferre, et fascibus suis illam premere, polentia ac dignitas est. Humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rempublicam stetit. Accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria concio est: Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos: aras, focos, penates, armis incessite. Qui ne triumphaturi quidem intrare Urbem iniussu senatus deberetis, quibusque exercitum victorem reducentibus curia extra muros praeberetur: nunc civibus caesis, perfusi cruore cognato, Urbem subrectis intrate vexillis. Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus, remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus, aquilas suas horreat.
Seneca HOME

bav1547.155

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik