monumenta.ch > Seneca > 14
Seneca, de Beneficiis, 5, XIII. <<<     >>> XV.

Seneca, de Beneficiis, 5, XIV.

1 Cleanthes vehementius agit: "Licet, inquit, beneficium non sit quod accipit, ipse tamen ingratus est: quia non fuit redditurus, etiam si accepisset. Sic latro est, etiam antequam manus inquinet: quia ad occidendum iam armatus est, et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem. Exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Ipsum quod accepit, beneficium non erat, sed vocabatur. Sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat".2 Quomodo, inquit, adversus malum ingratus est quisquam, quum a malo dari beneficium non possit? Ea scilicet ratione, quia accepit ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos bona sunt: quorum si malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit, et illa qualiacumque sunt, quum pro bonis acceperit, pro bonis reddere. Aes alienum habere dicitur, et qui aureos debet, et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolve.
Seneca HOME

bav1547.154

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik