monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25 > 31 > 18 > 2 > 21 > 20 > 27 > 10 > 12 > 3 > 13
Seneca, de Beneficiis, 5, XII. <<<     >>> XIV.

Seneca, de Beneficiis, 5, XIII.

1 Sed quamvis haec ita sint, accipere tamen malus potest, quae beneficiis similia sint: quibus non redditis, ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunae. Illa animi bona, a stulto ac malo submoventur, ad haec admittitur quae et accipere potest, et debet reddere: et si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra constitutione tantum. Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt, minuta beneficia perventura ad malos; haec qui non reddit, ingratus est. Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem: commoda tamen illa esse, et expetenda, non negamus. Haec et viro bono dare malus potest, et accipere a bono: ut pecuniam, vestem, honores, et vitam; quae si non reddet, in ingrati nomen incidet.2 "At quomodo ingratum vocas, eo non reddito, quod negas esse beneficium"? Quaedam etiamsi vera non sint, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus: sic illitteratum, non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum: sic qui male vestitum et pannosum vidit, nudum se vidisse dicit. Beneficia ista non sunt: habent tamen beneficii speciem.3 "Quomodo ista sunt tanquam beneficia; sic et ille tanquam ingratus est, non ingratus". Falsum est; quia illa beneficia, et qui dat, appellat, et qui accipit. Ita et qui veri beneficii specie fefellit, tam ingratus est, quam veneficus, qui soporem, quum venenum crederet, miscuit.
Seneca HOME

bav1547.153

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik