monumenta.ch > Seneca > 24 > 11 > 26 > 10 > 23 > 19 > 17 > 23 > 15 > 29 > 25 > 31 > 18 > 2 > 21 > 20 > 27 > 10 > 12
Seneca, de Beneficiis, 5, XI. <<< >>> XIII.
Seneca, de Beneficiis, 5, XII.
1 Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus? Dicis me abesse ab eo qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere? Exspecta: etiam hoc verius dices, simul ac te ad has latebras perduxero: a quibus quum evaseris, nihit amplius assecutus eris, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere. Quid enim boni est, nodos operose solvere, quos ipse ut solveres, feceris? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sib illigantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae ille qui implicuit, sine ullo negotio separat, quia commissuras eorum et moras novit; et nihilominus illa habent aliquam voluptatem, tentant enim acumen animorum et intentionem excitant: ita haec quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiem ingenii auferunt: quibus modo campus in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiiciendum, per quod crepant, et sollicite vestigium faciant.2 Dicitur nemo ingratus esse: id sic colligitur. Beneficium est quod prodest; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis stoici: ergo beneficium non accipit malus: itaque nec ingratus est. Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est. Apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est; ergo nec beneficio: quod si accipere non potest, nec reddere quidem debet; et ideo non fit ingratus. Etiamnunc, ut dicitis: Bonus vir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Bonus beneficium reddit: malus non accipit; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est, nec malus: ita ingratus in rerum natura est nemo.3 At hoc inane. Unum est apud nos bonum, honestum: id pervenire ad malum non potest; desinet enim malus esse, si ad illum virtus intraverit. Quamdiu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest: quia bona malaque dissentiunt, nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia quidquid ad illum pervenit, id pravo usu corrumpit. Quemadmodum stomachus morbo vitiatus, et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat, et omne alimentum in causam doloris trahit: ita animus caecus, quidquid illi commiseris, id onus suum, et perniciem et occasionem miseriae facit. Felicissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest, minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur. Ergo nihil potest ad malos pervenire, quod prosit: immo nihil quod non noceat. Quaecumque enim illis contigerunt, in naturam suam vertunt, et extra speciosa, profuturaque si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare possunt: quoniam nemo potest quod non habet, dare: hic benefaciendi voluntate caret.
Seneca HOME
bav1547.151
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik