monumenta.ch > Seneca > 12 > 25 > 11
Seneca, de Beneficiis, 5, X. <<<     >>> XII.

Seneca, de Beneficiis, 5, XI.

1 Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut qui solvit pecuniam: nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio, altro citroque ire debent: intra unum hominem non est vicissitudo. Qui ergo gratiam refert, invicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid: qui sibi gratiam refert, cui prodest? sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat? Qui gratiam sibi refert, sibi prodest; et quis unquam ingratus hoc noluit facere? immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret?2 "Si gratias, inquit nobis agere debemus, et gratiam referre debemus. Dicimus autem: Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere, et cum illo non contraxi societatem". Quum hoc dicimus, laudamus nos: et ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur. Beneficium est quod potest, et quum datum est, non reddi: qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit: ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In beneficio hoc est probabile et suspiciendum, quod alteri ut aliquis prodesset, utilitatis interim suae oblitus est; quod alteri dedit, ablaturus sibi; hoc non facit, qui beneficium sibi dat. Beneficium dare, socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat: sibi dare, non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat: Hic homo colendus est: illi beneficium dedit: dabit et mihi. Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui dat. Is qui sibi beneficium dat, sua causa dat: non est ergo beneficium.
Seneca HOME

bav1547.150

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik