monumenta.ch > Seneca > 9
Seneca, de Beneficiis, 5, VIII. <<< >>> X.
Seneca, de Beneficiis, 5, IX.
1 "Beneficium, inquit, sibi dare oportet: ergo et referre gratiam oportet". Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia. Nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est: unde illi summa cura est nocitura vitandi, profutura appetendi. Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia: sibi praestare, natura est. Beneficium res voluntaria est: ut prodesse sibi, necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est. Quis unquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio? quod se eripuisset latronibus? nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium; nemo sibi donat, non magis quam credit. Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat: inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, quum per hoc ipsum quo gratiam refert, beneficium det? Quomodo enim discernere poterit, utrum det sibi beneficium, an reddat, quum intra eumdem hominem res geratur? Liberavi me periculo: beneficium mihi dedi; iterum me periculo libero: utrum do beneficium, an reddo? Deinde ut primum illud concedam, dare nos beneficium nobis: quod sequitur, non concedam; nam etiamsi damus, non debemus; quare? quia statim recipimus. Accipere beneficium nos oportet, deinde debere, deinde referre. Debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo, nisi alteri: debet nemo, nisi alteri: reddit nemo, nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod toties duos exigit.
Seneca HOME
bav1547.148
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik