monumenta.ch > Seneca > 8
Seneca, de Beneficiis, 5, VII. <<<     >>> IX.

Seneca, de Beneficiis, 5, VIII.

1 Natura sibi debet? Natura prius est, ut quis debeat, deinde ut gratiam referat; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore, aut sine filio pater. Aliquis dare debet, ut aliquis accipiat: non est dare, nec recipere, in dexteram manum de sinistra transferre. Quo modo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat: quo modo nemo, quamvis pro se dixerit, affuisse sibi dicitur, nec statuam sibi tanquam patrono punit; quo modo, si aeger cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit: sic in omni negotio, etiam quum aliquid prodesse sibi fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat. Ut concedam aliquem dare sibi beneficium: dum dat, et recipit; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit reddit. Domi, quod aiunt, versura fit, et velut lusorium nomen statim transit. Neque enim alius dat quam qui accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum Debere, non habet nisi inter duos locum; quomodo ergo in uno consistit, qui se obligando liberat? Ut in orbe ac pila nihil est imum, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur, et quae sequebantur praecedunt, et quae occidebant oriuntur, omnia quomodocumque ierint, in idem revertuntur; ita in homine existima feri: quum illum in multa mutaveris, unus est. Caecidit se: iniuriarum cum quo agat non habet: alligavit et clausit, de vi non tenetur; beneficium sibi dedit: protinus danti reddidit. Rerum natura nihil dicitur perdere, quia quidquid illi avellitur, ad illam redit: nec perire quidquam potest, quod quo excidat non habet, sed eodem reuoluitur unde discedit. Quid simile, inquit, habet hoc exemplum propositae quaestioni? Dicam. Puta te ingratum esse: non peribit beneficium: habet illud qui dedit; puta te recipere nolle; apud te est, antequam redditur. Non potes quidquam amittere: quia quod detrahitur, nihilominus tibi acquiritur. Intra te ipsum orbis agitur; accipiendo das: dando accipis.
Seneca HOME

bav1547.146

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik