monumenta.ch > Seneca > 72 > 79 > 80 > 44 > 77 > 4 > 9 > 34 > 5 > 43 > 22 > 52 > 7 > 37 > 30 > 40 > 8 > 36 > 28 > 48 > 24 > 7 > 71 > 73 > 3 > 76 > 4 > 5 > 1 > 6 > 8 > 7 > 7
Seneca, de Beneficiis, 5, VI. <<< >>> VIII.
Seneca, de Beneficiis, 5, VII.
1 Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an turpe esset beneficiis vinci: quod qui quaerit, scit non solere homines sibi ipsos beneficium dare; manifestum enim fuisset, non esse turpe a se ipso vinci. Atqui apud stoicos quosdam et de hoc ambigitur, an possit aliquis sibi beneficium dare? an debeat referre sibi gratiam? Quod ut videretur quaerendum, illa fecerunt: solemus dicere, Gratias mihi ago, et, de nullo queri possum alio, quam de me: Ego mihi irascor, et, Ego a me poenas exigam, et, Odi me; multa praeterea huiusmodi, per quae unusquisque de se, tanquam de altero loquitur. "Si nocere, inquit, mihi possum: quare non et beneficia mihi dare possum? Praeterea quae, si in alium contulissem, beneficia vocarentur: quare si in me contuli, non sint? Quod, si ab altero accepissem, deberem: quare si mihi ipse dedi, non debeam? Quare sim adversus me ingratus: quod non minus turpe est, quam in se sordidum esse et in se durum ac saevum, et sui negligentem? Tam alieni corporis leno male audit, quam sui. Nempe reprehenditur assentator, et aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator: non minus placens sibi, et se suspiciens, et, ut ita dicam, assentator suus. Vitia non tantum quum foris peccant, invisa sunt, sed quum in se retorquentur. Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate? Gentes facilius est barbaras, impatientesque alieni arbitrii, regere, quam animum suum continere, et tradere sibi. Plato, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo didicit: quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait: Quod tibi deest, a te ipso mutuare; quare donare mihi non possum, si commodare possum? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit. Dicere solemus: Sine loquar mecum: et, Ego mihi aurem pervellam. Quae si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere: quo modo obiurgare se, sic et laudare: quo modo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt; si de aliquo dicimus, Iniuriam sibi fecit: poterimus dicere, Beneficium sibi dedit.
Seneca HOME
bav1547.145
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik