monumenta.ch > Seneca > 6
Seneca, de Beneficiis, 5, V. <<< >>> VII.
Seneca, de Beneficiis, 5, VI.
1 Alexander Macedonum rex gloriari solebat, a nullo se beneficiis victum. Non est quod nimius animi Macedonas, et Graecos, et Caras, et Persas, et nationes districtas sine exercitu suspiciat! ne hoc sibi praestitisse regnum, a Thraciae angulo porrectum usque ad littus incogniti maris, iudicet! Eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique victus est. Quidni victus sit illo die, quo homo supra mensuram humanae superbiae tumens, vidit aliquem, cui nec dare quidquam posset, nec eripere?2 Archelaus rex Socratem rogavit, ut ad se veniret; dixisse Socrates traditur: Nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, quum reddere illi paria non posset. Primum, in ipsius potestate erat, non accipere: deinde ipse dare beneficium prior incipiebat. Veniebat enim rogatus, et id dabat, quod utique ille non erat Socrati redditurus. Etiamnunc Archelaus daturus erat aurum et argentum, recepturus contemptum auri et argenti. Non poterat ergo Archelao referre Socrates gratiam? et quid tantum erat accepturus quantum dabat, si ostendisset hominem vitae ac mortis peritum, utriusque fines tenentem? si regem, in luce media errantem, ad rerum naturam admisisset, usque eo eius ignarum, ut quo die solis defectio fuit, regiam cluderet, et filium quod in luctu ac rebus adversis maris est, tonderet? Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset, et bonum animum habere iussisset, dicens: "Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, quum luna humiliore currens via, infra ipsum solem, orbem suum posuit, et illum obiecta sui abscondit: quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit; modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit; modo excludit totius aspectum, si recto libramento inter solem terrasque media successit? Sed iam ista sidera huc et illo diducet velocitas sua; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula: quae dispositos ac praedictos dies habent, quibus sol intercursu lunae vetetur omnes radios effundere. Paulum exspecta; iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exsolutus impedimentis, lucem suam libere mittet".3 Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum docuisset regnare? parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare potuisset Socrati?4 Quare ergo hoc Socrates dixit? Vir facetus, et cuius per figuras sermo procedere solitus erat, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare, quam contumaciter ac superbe. Dixit, se nolle beneficia ab eo accipere, qui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere quae nollet: timuit, ne quid indignum Socrate acciperet.5 Dicet aliquis: Negasset, si nollet. Sed instigasset in se regem insolentem, et omnia sua magno aestimari volentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis, an accipere a rege: in aequo utramque ponit repulsam: et superbo fastidiri acerbius est, quam non timeri. Vis scire quid vere noluerit? Noluit ire ad voluntariam servitutem is, cuius libertatem civitas libera ferre non potuit.
Seneca HOME
bav1547.143
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik