monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5
Seneca, de Beneficiis, 5, IV. <<< >>> VI.
Seneca, de Beneficiis, 5, V.
1 Non est turpe ab his vinci; neque enim minus fortis sum, si eum invulnerabili me hoste committis: nec ideo ignis minus urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis; nec ideo ferrum secandi viam perdidit, si non recipiens ictum lapis solidus, invictaeque adversus dura naturae, dividendus est. Idem tibi de homine grato respondeo. Non turpiter vincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunae magnitudo, aut eximia virtus aditum redituris ad se beneficiis clausit.2 A parentibus fere vincimur; nam tam diu illos habemus, quam diu graves iudicamus, et quam diu beneficia illorum non intelligimus. Quum iam aetas aliquid prudentiae collegit, et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere propter quae non amabantur, admonitiones, severitatem, et inconsultae adolescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis. Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit agitas: ceteri liberos onere senserunt. Non est tamen turpe, vinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, quum a nullo turpe sit? Quibusdam enim et pares, et impares sumus: pares animo quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus; impures fortuna, quae si cui obstitit quo minus referret gratiam, non ideo illi tanquam victo erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris. Saepe necesse est, ante alia beneficia.petamus, quam priora reddidimus. Nec ideo non petimus, aut turpiter petimus, quia non reddituri debebimus: quia non per nos erit mora, quo minus gratissimi simus. Sed interveniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat; nos tamen nec vincemur animo, nec turpiter his rebus superabimur, qum non sunt in nostra potestate.
Seneca HOME
bav1547.141
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik