monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4
Seneca, de Beneficiis, 5, III. <<< >>> V.
Seneca, de Beneficiis, 5, IV.
1 Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere, si vult referre, si quod rebus non potest, animo aequat. Hic, quam diu in hoc permanet, quam diu tenet voluntatem, gratum animum signis approbat: quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur? Tu multa dare potes; at ego tantum accipere possum: tecum stat fortuna, mecum bona voluntas; tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi, aut leviter armati.2 Nemo itaque beneficiis vincitur: quia tam gratus est quisque, quam voluit. Nam si turpe est beneficiis vinci, non oportet a praepotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis: a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent, pauca admodum et imparia datis recepturi. Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera servari, et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat.3 Sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui vix ullis humanis desideriis ontinguntur: quibus nihil potest praestare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficio vincar; necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit, calcatis regiis opibus. 0 nae ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat offusa caligo, supra eum eminere visus est infra quem omnia iacebant. Multo potentior, multo locupletior fuit omnia tunc possidente Alexandro; plus enim erat, quod hic nollet accipere, quam quod, ille posset dare.
Seneca HOME
bav1547.140
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik