monumenta.ch > Seneca > 4 > 21 > 6 > 8 > 9 > 7 > 5 > 4 > 25 > 14 > 8 > 20 > 3 > 18 > 5 > 4 > 20 > 5 > 3
Seneca, de Beneficiis, 5, II. <<< >>> IV.
Seneca, de Beneficiis, 5, III.
1 Lacedaemonii vetant suos pancratio, aut cestu decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio. Cursor cretam prior contingit: velocitate alium, non animo, antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Quum invictos esse Lacedaemonii cives suos magno aestimarent, ab his certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non iudex, non per se ipso exitus, sed vox cedentis, et tradere iubentis. Hoc quod illi in civibus suis custodiunt, virtus ac bona voluntas, omnibus praestat, ne unquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo nemo trecentos Fabios victos dicit, sed occisos. Et Regulus captus est a Poenis, non victus; et quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus, non submittit animum.2 In beneficiis idem est: plura aliquis accepit, maiora, frequentiora; non tamen victus est. Beneficia fortasse beneficiis victa sunt, si inter se data et accepta computes: si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri ut, etiam quum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius, pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior.
Seneca HOME
bav1547.140