monumenta.ch > Seneca > 20 > 19 > 5 > 10 > 14 > 10 > 2 > 18 > 24 > 8 > 16 > 21 > 15 > 28 > 37 > 22 > 16 > 36 > 22 > 40 > 11 > 14 > 29 > 11 > 19 > 2
Seneca, de Beneficiis, 5, I. <<< >>> III.
Seneca, de Beneficiis, 5, II.
1 Illud utique unice tibi placet, velut magnifice dictum: "Turpe est beneficiis vinci". Quod an sit verum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est quam mente concipis. Nunquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proiicias, et victus quoque velis vincere. Non omnes ad bonum propositum easdem afferunt vires, easdem facultates, eamdem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum duntaxat exitus temperat. Voluntas ipsa rectum petens laudanda est, etiamsi illam alius gradu velociori antecessit: non, ut in certaminibus ad spectaculum editis, meliorem palma declarat: quanquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus.2 Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit, et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit; alter autem voluntate par est, etiamsi minora quam accepit reddidit, aut omnino non reddidit, sed vult reddere, et toto in hoc intentus est animo: hic non magis victus est, quam qui in armis moritur; quem occidere facilius hostis potuit, quam avertere. Quod turpe existimas, id accidere viro bono non potest, ut vincatur: nunquam enim succumbet, nunquam renuntiabit: ad ultimum usque diem vitae stabit paratus, et in hac statione morietur; magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.
Seneca HOME
bav1547.139
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik