monumenta.ch > Seneca > 2 > 18 > 3 > 35 > 9 > 17 > 5 > 4 > 13 > 8 > 1 > 20 > 16 > 9 > 5 > 4 > 3 > 6 > 20 > 1
>>> Seneca, de Beneficiis, 5, II.

Seneca, de Beneficiis, 5, I.

1 In prioribus libris videbar consummasse propositum, quum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, et quemadmodum accipiendum; hi enim sunt huius officii fines. Quidquid ultra moror, non servio materiae, sed indulgeo: quae quo ducit, sequendum est, non quo invitat. Subinde enim nascetur, quod lacessat aliqua dulcedine animum, magis non supervacuum, quam necessarium. Verum quia ita vis, perseveremus, peractis quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, si vis verum, connexa sunt, non cohaerentia: quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium, nec tamen perdit operam.2 Tibi autem homini natura optimo, et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satisfacit. Neminem unquam vidi tam benignum etiam levissimorum officiorum aestimatorem. Iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur; paratus es, ne quem beneficii poeniteat, pro ingratis dependere. Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis exonerare quos obligas, ut quidquid in aliquem confers, velis videri non praestare, sed reddere. Ideoque plenius ad te sic data revertuntur; nam fere sequuntur beneficia non reposcentem: et ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet illis, per quos etiam esse ingratis licet. Per te vero non est mora, quo minus beneficia qui acceperunt, ultro repetant: nec recusabis conferre alia, et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adiicere. Propositum optimi viri, et ingentis animi est, tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet; succumbunt vitia virtutibus, si illa non cito odisse properaveris.
Seneca HOME

bav1547.137

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik