monumenta.ch > Seneca > 30 > 40
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXIX. <<<    

Seneca, de Beneficiis, 4, XL.

1 Idem etiam illa in quaestione responsum existima, an omnimodo refrenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo: ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius, cui debeo. Quid enim regi, quid pauper diviti reddam? utique quum quidam recipere beneficium, iniuriam iudicent, et beneficia subinde aliis beneficiis onerent. Quid amplius in horum personam possum, quam velle? nec enim ideo beneficium novum reiicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur: et praebebo me amico meo exercendae bonitatis suae capacem materiam. Qui nova accipere non vult, acceptis offenditur. Non refero gratiam: quid ad rem? non est per me mora, si aut occasio mihi deest, aut facultas. Ille praestitit mihi, nempe quum occasionem haberet, quum facultatem. Utrum bonus vir est, an malus? apud bonum virum bonam causam habeo: apud malum non ago. Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam, etiam invitis his quibus refertur, properemus, et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod volens acceperis, nolenti reddere. Quidam, quum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt, et nihil se debere testantur. Reiiciendi genus est, protinus aliud invicem mittere, et munus munere expungere.2 Aliquando et non reddam beneficium, quum possum; quando? si plus mihi detracturus ero, quam illi collaturus; si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito, mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris. Et ut breviter, qui nimis cito cupit solvere, invitus debet: qui invitus debet, ingratus est.
Seneca HOME

bav1547.136

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik