monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31 > 13 > 23 > 14 > 7 > 27 > 23 > 26 > 39
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXVIII. <<<     >>> XL.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXXIX.

1 "Quare ergo, inquit, Zeno vester, quum quingentos denarios mutuos cuidam promisisset, et illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus ne daret, perseverait credere, quia promiserat"?2 Primum alia conditio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est; appellare debitorem ad diem possum: et si foro cesserit, portionem feram: beneficium et totum perit, et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt: illud, quod dici solet, in morbo consumat: fuit tanti, non revocare promissum suum. Ad coenam quia promisi, ibo, etiamsi frigus erit: non quidem, si nives cadent. Surgam ad sponsalia quia promisi, quamvis non concoxerim: sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia promisi: sed non si spondere in incertum iubebis, si fisco obligabis.3 Subest, inquam, tacita exceptio, si potero, si debebo, si haec ita erunt. Effice, ut idem status sit, quum exigitur, qui fuit quum promitterem. Destituere levitas non erit, si aliquid intervenit novi; quid miraris, quum conditio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium? eadem mihi omnia praesta: et idem sum. Vadimonium promittimus; tamen deseris: non in omnes datur actio deserentes; vis maior excusat.
Seneca HOME

bav1547.135

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik