monumenta.ch > Seneca > 38
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXXVIII.

1 Dabit tibi Philippus quia promisit, etiamsi non debet, etiamsi iniuriant, etiamsi scelus facturus est, etiamsi uno facto praeclusurus est naufragis littora? Non est levitas, a cognito et damnato errore discedere; et ingenue fatendum est: "Aliud putavi: deceptus sum". Haec vero superbae stultitiae perseverantia est: "Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit". Non est turpe, cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum littorum reliquisset, quae naufragio ceperat, nonne omnibus miseris aqua et igni interdixerat? Potius est, inquit, intra fines regni mei, te litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumferre; ostende quam sacra res sit mensa hospitalis : praebe in facie tua legendum istud decretum, quo cavetur ne miseros tecto iuvare capitale sit. Magis ista constitutio sic erit rata, quant si illam in aes incidissem.
Seneca HOME

bav1547.134

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik