monumenta.ch > Seneca > 36
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXV. <<< >>> XXXVII.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXVI.
1 Inspiciam tamen et quantum sit de quo agitur: dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo: non quia dignus est, sed quia promisi; nec tanquam munus dabo, sed verba mea redimam, et aurem mihi pervellam; damno castigabo promittentis temeritatem: ecce ut doleat, ut postea consideratius loquaris: quod dicere solemus, linguarium dabo. Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgandus sim. Inter sese enim utrumque comparabo. Est aliquid, in eo quod promiseris, perseverare: est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des. Hoc tamen quantum sit, attendendum: si leve, conniveamus; si vero magno mihi aut detrimento, aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei verba taxentur. Non tantum quod temere promisi, retinebo; sed quod non recte dedi, repetam. Demens est, qui fidem praestat errori.
Seneca HOME
bav1547.132
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik