monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11 > 34 > 90 > 35
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXV.
1 Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si quod illi pollicitus sum, patria sibi me dare iusserit? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram? Promisi tibi filiam in matrimonium; postea peregrinus apparuisti: non est mihi cum externo connubium. Eadem res me defendit, quae vetat. Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si quum omnia eadem sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum: alioquin quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi, et me fide liberat. Promisi advocationen: postea apparuit, per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri. Promisi me peregre una exiturum: sed iter infestari latrociniis nuntiatur; in rem praesentem venturus fui: sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet. Omnia esse debent eadem, quae fuerunt quum promitterem, ut promittentis fidem teneas. Quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi? quod tanquam digne dabam, indigno negabo, et irascendi quoque causam habebo deceptus.
Seneca HOME
bav1547.132