monumenta.ch > Seneca > 19 > 15 > 22 > 24 > 18 > 32 > 21 > 38 > 17 > 34 > 28 > 34
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXXIV.

1 "Multa, inquit, intervenient, per quae et malus pro bono surrepat, et bonus pro malo displiceat; fallaces enim sunt rerum species, quibus credimus". Quis negat? sed nihil aliud invenio, per quod cogitationem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est: certiora non habeo. Haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo, nec cito illis assentiar. Sic enim in praelio potest accidere ut telum meum in commilitonem manus dirigat, aliquo errore decepta; et hosti, tanquam meo, parcam. Sed hoc et raro accidet, et non vitio meo: cui propositum est hostem ferire, civem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. - At obrepsit, at imposuit. Nulla hic culpa tribuentis est, quia tanquam grato dedi.2 "Si promiseris, inquit, te daturum beneficium, et postea ingratum esse scieris, dabis, an non? Si facis, sciens peccas: das enim cui non debes; si negas, et hoc modo peccas; quia non das ei, cui promisisti. Constantia vestra hoc loco titubat, et illud superbum promissum, nunquam sapientem facti sui poenitere, nec unquam emendare quod fecerit, nec mutare consilium".3 Non mutat sapiens consilium, omnibus his manentibus quae erant, quum sumeret. Ideo nunquam illum poenitentia subit: quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est: nihil melius constitui, quam quod constitutum est. Ceterum ad omnia cum exceptione veniet: Si nihil inciderit, quod impediat. Ideo omnia illi succedere dicimus, et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo, posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat. Imprudentium ista fiducia est, fortunam sibi spondere: sapiens utramque partem eius cogitat; scit quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, et consiliis certis incertos eventus. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.
Seneca HOME

bav1547.130

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik