monumenta.ch > Seneca > 36 > 40 > 29 > 37 > 32 > 19 > 32 > 16 > 36 > 31 > 25 > 18 > 26 > 13 > 27 > 29 > 39 > 17 > 22 > 23 > 14 > 91 > 33
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXXIII.

1 Ingrato ergo aliquando quaedam, sed non propter ipsum dabo. Quid si, inquit, nescis, utrum gratus sit, an ingratus? exspectabis donec scias, an dandi beneficii tempus non amittes? exspectare longum est; nam, ut Plato ait, difficilis humani animi coniectura est: non exspectare, temerarium est. Huic respondebimus, nunquam exspectare nos certissimam rerum comprehensionem: quoniam in arduo est veri exploratio; sed ea ire, qua ducit veri similitudo. Omne hac via procedit officium; sic serimus, sic navigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus: quum omnium horum incertus sit eventus. Ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credimus. Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos? Sequimur qua ratio, non qua veritas trahit. Exspecta ut nisi bene cessura non facias, et, nisi comperta veritate, nihil moveris: relicto omni actu vita consistit. Dum verisimilia me in hoc aut in illud impellant, non vera: ei beneficium dabo, quem verisimile erit gratum esse.
Seneca HOME

bav1547.129

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik