monumenta.ch > Seneca > 37 > 32
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Seneca, de Beneficiis, 4, XXXII.

1 Deos verisimile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque, ac longe sequentium posterorum indolem. Nota est enim illis operis sui series: omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est: nobis ex abdito subit; et quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria. Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rempublicam sibi, sed se reipublicae dicaverunt. Regnent hi, quia vir bonus quidam proavus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita expediebat reipublicae, vinci quam vincere maluit. Referri illi gratia tam longo spatio non potuit; in illius respectum iste populo praesideat: non quia scit aut potest, sed quia alius pro eo meruit. Hic corpore deformis est, adspectu foedus, et ornamenta sua traducturus; iam me homines accusabunt, caecum et temerarium dicent, nescientem quo loco, quae summis ac excellentissimis debentur, ponam: at ego scio, alii me istud dare, alii olim debitum solvere. Unde isti norunt illum quemdam, gloriae sequentis fugacissimum, eo vultu ad pericula euntem, quo alii ex periculo redeunt; nunquam bonum suum a publico distinguentem? Ubi, inquis, iste, aut quis est? Unde? nescitis; apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur. Ego quid cui debeam, scio; aliis post longam diem repono; aliis in antecessum, ac prout occasio, et reipublicae meae facultas tulit.
Seneca HOME

bav1547.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik