monumenta.ch > Seneca > 35 > 4 > 22 > 1 > 12 > 15 > 31
Seneca, de Beneficiis, 4, XXX. <<< >>> XXXII.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXXI.
1 Excusare hoc loco, mi Liberalis, deos volo. Interdum enim solemus dicere: Quid sibi voluit providentia, quae Aridaeum regno imposuit? Illi putas hoc datum? patri eius datum est, et fratri. Quare Caium Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem humani sanguinis avidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset? Quid? ergo tu illi hoc datum existimas? patri eius Germanico datum, datum avo, proavoque, et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt, Quid? Tu, quum Mamercum Scaurum cos- faceres, ignorabas ancillarum suarum menstruum ore illum hiante exceptare? Numquid enim ipse dissimulabat? numquid purus videri volebat? Referam dictum tibi eius in se, quod circumferri memini, et ipso praesente laudari. Pollioni Asinio iacenti, obsceno, verbo usus, dixerat se facturum id quod pati malebat; et quum Pollionis attractiorem vidisset frontem: "Quidquid, inquit, mali dixi, mihi et capiti meo". Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum, ad fasces, et ad tribunal admisisti? nempe dum veterem illum Scaurum, senatus principem cogitas, indigne fers sobolem eius iacere.
Seneca HOME
bav1547.127
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik