monumenta.ch > Seneca > 2 > 3 > 30
Seneca, de Beneficiis, 4, XXIX. <<< >>> XXXI.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXX.
1 Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim, in honorem aliorum: sicut in petendis honoribus quondam turpissimos nobilitas industriis, sed novis, praetulit. Non sine ratione sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadat. Ciceronem filium quae res consulem fecit, nisi pater? Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris? Quae Sextum Pompeium, aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo? tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret. Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impediret viri vota boni, sacerdotem non in uno collegio fecit, nisi Verrucosi, et Allobrogici, et illi trecenti qui hostium incursioni pro republica unam domum obiecerant! Hoc debemus virtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus. Quo modo illi id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsos relinquerent: ita et nos non una aetate grati simus. Hic magnos viros genuit, dignus est beneficiis, qualiscumque est: dignos dedit. Hic egregiis maioribus ortus est: qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.
Seneca HOME
bav1547.127