monumenta.ch > Seneca > 36 > 40 > 29
Seneca, de Beneficiis, 4, XXVIII. <<< >>> XXX.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXIX.
1 "Ergo, inquit, nec consilium deliberanti dabis ingrato, nec aquam haurire permittes, nec viam erranti monstrabis? an, haec quidem facies, sed nihil donabis"? Distinguam istud: certe tentabo distinguere. Beneficium est opera utilis; sed non omnis opera utilis beneficium est. Quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res core debent, quae beneficium efficiant. Primum, rei magnitudo: quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis, aut stipem aeris abiecti, uni ignis accendendi factam potestatem? et interdum ista plus prosunt, quam maxima: sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi tempore facta sunt necessaria, detrahit pretium. Deinde quod potissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem, et libens id tribuam, percipiensque ex munere meo gaudium. Quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur. Non enim tanquam dignis illa tribuimus, sed negligenter tanquam parva: et non homini damus, sed humanitati.
Seneca HOME
bav1547.126
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik