monumenta.ch > Seneca > 13 > 28
Seneca, de Beneficiis, 4, XXVII. <<< >>> XXIX.
Seneca, de Beneficiis, 4, XXVIII.
1 "Dii quoque, inquit, multa ingratis tribuunt". Sed illa bonis paraverant : contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus, et media veris autumnique temperamenta, imbres et fontium haustus, ventorum statos flatus pro universis invenerunt : excerpere singulos non potuerunt. Rex honores dignis dat, congiarium et indignis. Frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt, et, sine delectu morum, quisquis incisus est; quidquid aliud est, quod tanquam civi, non tanquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt. Deus quoque quaedam munera in universum humano generi dedit, a quibus excluditur nemo; nec enim poterat fieri ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis: commune autem bonum erat, patere commercium maris, et regnum humani generis relaxari. Nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent.2 Quaedam in medio ponuntur. Tam bonis quam malis conduntur urbes: monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio: medicina etiam sceleratis opem monstrat. Compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni. In his exige censuram, et personarum aestimationem, quae separatim tanquam digno dantur: non in his quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas, an eligas. Ius et furi dicitur: pace etiam homicidae fruuntur: sua repetunt, etiam qui aliena rapuerunt. Percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit: legum praesidio, qui plurimum in illis peccaverunt, proteguntur. Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur. Non est itaque quod de istis disputes, ad quae publice invitati sumus: illud quod iudicio meo ad aliquem pervenire debet, ei quem ingratum sciam, non dabo.
Seneca HOME
bav1547.125
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik